Hoc si masculus in pera dextera geras tecum in pergamo sanguine tuo, aut testudinis maris scriptum in semicirculis A B tuum nomen, et cognomen, primas scilicet litteras pone nomen in semicirculo A, loco litterae A, cognomen in semicirculo B, loco litterae B. Si uelis et melius hoc ce caracter In Jaspide uiridi, aut helitropio excudere Jubebis, utrumque enim maximam habet cum spiritibus sympathiam, solaribus precipue, qui reliquis sunt sapientiores et meliores.
Si sis foemina in pera sinistra geras, aut inter mammillas appendes, tanquam periapta Reliqua, quod de masculo dicta sunt obseruabis, praeterquam sanguine nomen tuum scribes die .